- MANDATUM
- MANDATUMest liberior alimoniae inter pauperes distributio. Forte a Gall. Mande, pro calatho et sportula. Hinc quinta feria Magnae hebdomadae scil. Pascham praecedentis, quae aliis Cena Domini, Anglis Mandie-Thursday appellatur, quod in ea crebrae fiunt Eleemosynae. Ipse etiam Rex tum de antiqua regni consuetudine, cultu accinctus humili ac linteô, tot iam pauperum pedes, quot regnavit annos, publice lavat, tergit et osculatur: singulisque par unum calceorum, alterum caligarum, togamque insuper et cibi ferculum, totidem item in crumena denarios, quo Regni agit annos, elargitur. More ab Imperio Orientali descendente, ut videre est apud Curopalat. in Offic. Constantinop. p. 141. Sed Imperator numerum videtur observâsse 12. Apostolorum: Praeparantur pauperes duodecim, et inducuntur eis subuculae (ὑποκαμίςα) sive tunicae, brevia tibialia et soleae: positôque in cella Imperatoris pollubrô etc. Vide Henr. Spelmannum Gloss. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.